- CLAVIS
- I.CLAVISGraece κλεὶς, Ionice κληῒς, unde κλαῒς et κλαβίς, et hinc Romanum Clavis, modo claustrum, modo clavem notat. Aratus,----- κληϊίδι ςθύρην ἔντοςθ᾿ ἀραρις̔ανΔικλϊδα.Ubi κληῒς, claustrum est, τὸ ἀσφάλισμα τῆς ςθύρας, adeoque idem quod ὀκεὺς. At apud Homerum, Odyss φ. v. 47. ubi de Penelope thalamum aedium intimum ultimumque aperiente, in quo pretiosa eius cimelia recondita, legimus,Ε᾿ν δε κληΐδ᾿ ἧκε, ςθυρέων εὐ ἀνέκοπτεν ὀκῆαςΑ῎ντα τιτυοκομένη.Ubi κληῒς, clavem siguificat, quô sensu vocem communiter sumimus. Sic Clavis pro claustro et sera, apud Tibullum, l. 1. El. 6. v. 34.----- frustra clavis inest foribus.Et Plautum, Casin. Actu 5. sc. 2. v. 7.Ubi intus hanc novam deduxi, viâ rectâ clavem Abduxi.Et certe multo rationabilius, ut κλεὶς signisicet claustrum, et id quod ianuam claudit, quam clavem, cuius munus aperire. Quamvis enim hodiernae quaedam Claves sint, quae claudunt et aperiunt, adducendo, reducendoque claustri pessulo: aliae tamen quam plurimae tantummodo apcriunt. Laconicae quoque aperiebant solum, ut et ἡ βαλανάγρα Veterum, de quibus paulo infra. Fuit autem Clavis Laconum inventum, Eustath. in Od. e. v. 447.Α᾿ντίκ᾿ ἐπήρτυε πῶμα, ςθοῶς εὐ ἐπὶ δεσμὸν ἴηλεΠοικίλον. ὅν ποτε μεν` δέδαε φρεσὶ πότνια Κίρκη.Statim aptavit operculum; celeriter autem vinculum ligavit varium,Quod olim docuit ingeniô veneranda Circe.Παλαιὸν, inquit, ἔθος ἦν κατασφαλίζεςθαι δεσμοῖς. ἡ κλεϊς γὰρ νεωτέρων καὶ Λακώνων εὕρημα. καί ἐςτιν ἀσφαλέςτερον δεσμοῦ ποικίλου τὸ κλειδίον. Antiquus mos fuit ad aliquid bene obserandum vineulis uti. Clavis enim recentiorum et quidem Laconum inventum est. Et certe variô licet vinculorum flexu tutior clavis. Unde δεσμὸς Ο᾿δυςςῆος olim celebris, quem ab ingeniosissima Circe ei monstratum fabulatur Poeta, quemadmodum alibi peritus venator a Diana, iaculator insignis ab Apolline, textrinae gnara a Pallade edocta fingitur. Hinc de iis, quae obsignata ἀσφαλῶς, Ulyssis vinculum nodusque, Proverbialiter usurpari coepit. Sic cista, in qua Erichthonium, cum dracone inclusum, Pallas tribus Cecropis filiabus custodiendum commiserat, nodô solum religata legitur, apud Ovidium, Met. l. 2. Fab. 8. Unde Aglauros, videre volens, quid intus latitaret, v. 560.----- nodosque manu diducit: at intusInfantem videt -----Ita ergo et ianuas et cistas olim occludi obserarique mos erat; quod cum non satis esset ad furum effractorumque conatus eludendos, clavium usus increbuit. Memimt item Homeri Commentarot istiusmodi priscae clavis, in Homeri, Od. φ. v. 6.Εἵλετο δὲ κληῖδ᾿ εὐκαμπέα χειρὶ παχείῃΚαλὴν, χαλκείην: κώπη εὐ ἐλέφαντος ἐπῆεν:Accepit autem clavem bene flexam manu fortiPulchram, aream, manubrium autem eboris inerat.In quae verba sic scribit ὁ Παρεκβολίτης: Α᾿ρχαϊκὸν εἰ̈δος κληϊδος φράζει, καὶ οὐ κατὰ τὰ ὕςτερον τρυπώμενα εἰς πολλὰς ὀπὰς, Antiquum clavis genus recenset, non in varia foramina, sicut sequentibus temporibus factum est, pertusum. Interim et clavium istiusmodi fuô quoque tempore usum aliquem fuisse ibidem docet, quibus per ianuae foramen immissis funis ad aperiendam illam intus circumagebatur. Erant autem tales claves δρεπανοειδεῖς, falcatae seu falcis figuram habentes; et vulgo ligneis manubriis, haec vero, cuius Homerus meminit, eburneô ornata etc. Thom. Dempsterus in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 38. Quae ut paulo accuratius exponamus, sciendum duo habuisse priscos mortales Clavium genera, quorum unum commune, Βαλανάγρα dictum, unicô dente constans; alterum magis artificis et subtilioris sollertiae, Clavis Laconica peculiariter, item Carica appellata, in qua tres dentes erant. Et quidem Βαλανάγρα in iis utplurimum foribus locum habebat, quae in publicum exibant, primis nempe domuum ianuis et Urbium portis, quae vecte ac serâ ligneâ, h. e. μοχλῷ praeductô mumebantur: cui serae balanus immissa non sinebat eam ab ostio tolli. Atbalano inserta βαλανάγρα, i. e. clavis, eam ex foramine extrahebat, et seram removeri ac tolli facilem praestabat, utisupra latius diximus, in voce Balanagra, item Balanus. Atinteriorum conclavium et oecorum fores obicibus claustrisque ferreis concludi solitae, alias claves requirebant; quarum originem aperit Poeta Comicus Θεσμοφοριαζούσαις, ubi quiritantur mulieres usum Laconicarum clavium, quas viri tum gestarent, multum sibi et furtis suis incommodare: Cum enim autea solerent de facili cellaria et apothecas viris insciis aperire, et inde quae vellent depromere, hoc sibi nunc non licere prepter illas claves Laconicas, quae fraudibus minus essent obnoxiae, quam coeterae communes βαλανάγραι. Nempe Lacones, cum viderent non satis tuto communibus clavibus oecos firmari, alias excogitârunt, ingeniô sollertiori elaboratas. Habebant illae τρεῖς γομφίους, ut Aristophanes habet h. l. h. e. tria crucis cornua, et δικλῖδες dicebantur, quasi duplices vel geminae claves. Cum enim communes unâ modo virgâ ferreâ constarent, quae in balanum iniecta eam e claustro eximebat: in Laconicis velut duae claves sese invicem decussabant in formam crucis. Atque hae totae intra claustrum immersae latebant, hinc κρυπταὶ, illudque sursum cum impetu levatae succutiebant, hinc ἀνακρουςτικαὶ dictae: sicque prorsus fores aperiebant, uti claves illae, quibus hodie Carthusianorum familiae in sui Monasterii conclavibus utuntur, quas et Carthusianas propterea quidam appellant. Similes certe facturâ illis Veter. claves illae κρυπταὶ, quae scapum habcbant rectum et superne transversariam virgulam, ad instar tridentis, incisam, ut videre est ex icone earum, quam Salmasius exhibet infra laudandus. Ab his dein Laconicis clavibus reliqua omnia clavium genera artesque et formae diversae productae. E quibus illae inprimis menoratu dignae, quas in Batavia erutas Lipsius, Commentariô suô ad Tacit. l. 2. Annal. illustravit. Sunt illae facturâ plane similes nostris, quae et annulum habent, ut digitô teneri possit: sed scapô, qui instar manubrii sit,destitutx. Hae itaque, exceptô annulô, totae intra claustrum absconditae quoque mergebantur, sed non succutiendo ac dejiciendo, ut Laconicae, verum reducendo et adducendo, quae intus erant ferrea repagula, aperiebant. Verum cum nec Laconieae omnem fraudem averterent: factô enim digitulô ferreô seu uncinô triobolari, δακτυλίῳ, τριωβόλῳ, ut Aristoph. ibid. ait, adeoque etiam sine clave non difficulter admodum reserari poterant illae quoque fores, quae clavibus illis ἀνακρουςτικαῖς aperiebantur: unde Plato Comicus in Μετοίκοις, παρακλειδίου, clavis adulterinae, meminit. Hinc non contenti Veteres Clavibus et Claustris, in asservandis rebus iis, quas cariores habuêre, siguacula, Euripide auctore, inposterum adhibere coeperunt, quibus nosci poterat, an fraus clavi esset facta, qua de re vide aliquid supra, ubi de Annulis signatoriis. Imo cum ne sic quidem satis fiderent; conchâ ipsa signacula insuper texerunt, vide infra Claxendix. Porro in Laconica aperiendi et claudendi ratione sera intus erat, i. e. pessulus, Clavis vero ab exteriore parte immissa, pessulum succutiebat: quemadmidum hodieque omnes claves εντός εἰσιν, utpote quae ab exteriore forium parte immittuntur claustrô. At βαλανάγρα, seu clavis communis in interiore parte, ubi et sera erat: namque in seram ipsam demittebatur, ad βάλανον extrahendam. Quam in rem foramen in ostio relinquebatur per quod manus posset immitti a foris stantibus, inserendae clavi in seram et βαλάνῳ evellendae etc. Vide omnino Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. nec non hîc, ubi de Aperiendi ratione, de Claustris, item de Carica, et Laconica Clavi, ut et voce Clidium.II.CLAVISin Computis Ecclesiasticis, est numerus variabilis datus anno ad inveniendum principia quinque mobilium festivitatum, scil. Septuagesimae, Quadragesimae, Paschatis, Rogationum et Pentecostes: et ideo sunt quinque claves et quaelibet praedictarum festivitatum habet 30. dies, in quibus semper celebrantur -- et dicitur clavis per similitudinem; quia sicut per claves ostia reserantur, isa per talem numerum principia dictarum festivitatum nobis denotantur etc. Durandus, Ration. l. 8. c. 12. apud Car. du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.